Las piezas de la Misa

 
Kyrie
Kyrie eléison
Kyrie eléison
Kyrie eléison.
Christe eléison
Christe eléison
Christe eléison.
Kyrie eléison
Kyrie eléison
Kyrie eléison.
midi pdf mp3
Gloria
Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater Omnípotens. Dómine Fílii unigénite Iesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris miserére nobis. Quóniam Tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus Iesu Christe. Cum Santo Spíritu in glória Dei Patris. Amen.
midi pdf mp3
Credo
Patrem Omnipoténtem factórem caeli et terrae visibílium omnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patris: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis, sub Póntio Piláto: passus et sepúltus est. Et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras. Et ascéndit in coelum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos; cuius regninon erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem, qui ex Patre, Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur; qui locútus est per Prophétas. Et unam Sanctam Cathólicam et Apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saéculi. Amen.
midi pdf mp3
Sanctus
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli, et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedictus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
midi pdf mp3
Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi:
miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi:
miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi:
dona nobis pacem.
midi pdf mp3